monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 7
'Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis.' Pro quo nos interpretati sumus. 'Lingua mea stilus scribae velocis.' Extrema pars prologi est; et cum praecedentibus iunge quod sequitur: Eructavit cor meum in laudes Dei sermonem bonum et opuscula mea quibus eum praedicaturus sum, ipsi potissimum consecravi. Debeo ergo et linguam meam quasi stilum et calamum praeparare, ut per illam in corde et auribus audientium scribat Spiritus Sanctus. Meum enim est quasi organum praebere linguam: illius quasi per organum sonare quae sua sunt. Stilus scribit in cera: calamus vel in charta vel in membranis, aut in quacumque materia quae apta est ad scribendum. Mea autem lingua in similitudinem scribae velocis, quem notarium possumus intelligere, quodam signorum compendio, breviatum Evangelii strictumque sermonem exaravit in tabulis cordis carnalibus. Si enim Lex per manum Mediatoris digito Dei scripta est, et quod destructum est, glorificatum est: quanto magis Evangelium, quod mansurum est, per meam linguam scribetur a Spiritu Sancto: ut illius laudes, ad quem in Isaia dicitur, 'Velociter spolia detrahe, cito praedare , velox in corde credentium sermo describat.'